Lehrstuhl für Landschaftsökologie Technische Universität München, Wissenschaftszentrum Weihenstephan     Studium des Naturschutzes, der Ökologie und der Landschaftsplanung


Pagina domestica introducens cathedram intentam oecologiae topiorum universitatis studiorum technicorum Monachii sitae in linquam latinam translata

De cathedra intenta oecologiae topiorum

Cathedra oecologiae topiorum pertinet ad partitionem oecologiae et gubernationis oecosystematis in centro scientiae monte sto. Stephano dedicato universitatis studiorum technicorum Monachii sitae (Technische Universtität München).
Oecologia topiorum est scientia in usum conversa, directa ad munera quaedam et ad divisa spatia prudentiae velut elaborationem rationis topiorum et custodiam naturae. Qua re efficitur, ut oporteat pervestigationem et docendi viam in usum conversas consequenter interdisciplinares esse.
Pervestigatio nostra complectitur opera oecologica, opera rationem topiorum elaborantia, opera intenta custodiae naturae, sicut opera cogitantia de cosmotheoreticis atque politicis adiunctis oecologiae, elaborationis topiorum rationis custodiaeque naturae.
Nostrae viae docendi summum officium est altius percipienda elaboratio topiorum rationis – antea dicta tutela terrae – in studiorum facultate architecturae topiorum atque elaborationis topiorum rationis.
Praeterea invitamus docendi discendique causa studentes variis aliis cursibus doctrinae (velut agrariae disciplinae, oecologiae, biologiae) in TUM (universitate studiorum technicorum Monachii sita), item geographiae studentes in compluribus universitatibus studiorum (universitate Ludvovici Maximiliani Monachii sita, universitate Augustae vindelicorum, univeristate Eichstetensi).

Lehrstuhl für Landschaftsökologie
Am Hochanger 6
85350 Freising
Tel.:(+49) 08161 / 71-3495
Fax: (+49) 08161 / 71-4427
grimm@wzw.tum.de
 
   

  Pagina domestica introducens cathedram intentam oecologiae topiorum universitatis studiorum technicorum Monachii sitae in linquam latinam translata a Gudrun Kangler adhibitis his libris:
Liberaria editoria vaticana (Hrsg.) 1998: Neues Latein Lexicon – Lexicon recentis latinitatis. Edition Lempertz, Bonn. 443 S.
Güthling, O. (Hrsg.) 1918: Menge-Güthling. Lateinisch-Deutsches und Deutsch-Latenisches Hand- und Schulwörterbuch. Langenscheid, Berlin-Schöneberg. 740 S.
 
LOEK-Intern | Impressum